PAEDOTHYSIA

PAEDOTHYSIA
PAEDOTHYSIA
Latine Filii oblatio, Abrahamo divinitus imperata, mirum fidei experimentum fuit, de quo in Sacris: non tamen novum et inauditum sacrificium. Philo Iud. l. de Abrab. ex aliorum sententia, Τὸν δὲ, ait, τί προσῆκεν ἐπαινεῖν, ἁς ἐγχειρητὴν κεκαινουργημένης πράξεως, ἣν καὶ ἰδιῶται καὶ βασιλεῖς καὶ ὅλα ἔθνη δρῶσιν εν καιροῖς, Quid attinet illum (Abrahamum) laudare, tamquam novi facinoris auctorem, quod et privati et reges et gentes integrae ex occasione faciunt. Cuius feralis ritus originem Philo Byblius, ex Sanchuniathone, ad ipsum Saturunum refert, apud Eusedium Praep. Eudng. l. 1. c. 10. Inde ad alios transiit, Cananaeos, Sepharvaeos, Phoenices, quos in magnis periculis carissimorum aliquem, ad id suffragiis publicis delectum, Saturno sacrificâsse, refert Prophyrius de Abstin. l. 2. §. 56. et de Regibus inprimis filium maxime dilectum offerentibus, Philo de Phoenic. Hist. l. 1. apud Euseb. ubi supra l. 4. c. 16. Vide de primogenito Regis Moabitarum, 2. Reg. c. 3. v. ult. Cum Phoenicum coloniss nefaria haec τῆς ἀνθρωποθυσίας religio in Insulas, in Europam, in Africam, late propagata est. In Arabia Dumatii quotannis ἔθυον παῖδα, mactabant puerum, Porphyr. ibid. In Aegypto vero mos fuit vetustissimus, ab Amose demum Rege abolitus, Diodor. Sic. l. 1. et Plut. de Iside. Hodieque apud Mexicanos immanem παιδοθυσὶαν quotannis in usu esse, reperias apud Itinerariorum Scriptoret. Vide supra Hostia Humana, Infanticidium etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ANTHROPOTHYSIA — vide Paedothysia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOSTIA Humana — ex lege perpetua et expresla, minime permissa: ex praecepto vero Numinis singulari atque extraordinario, sive quale de immolando filio accepit Abraham, sive eiusmodi alio, caedem humanam licitam fuisse, urpote ab eo, cui tota rerum Natura… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INFANTICIDIUM — eiusque degustatio, inter alia scelera, quorum infamiâ Christiani aspergebantur, sub Impp. Ethnicis, praecipue iisexprobrata; quo nomine ad bestias damnabantur, ex l. Cornelia de Sicar. ut humiliores solerent vel bestiis subici, l. 3. §. 5. ff.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”